Imielno 777

Imielno w roku 2020, będzie obchodzić swoje 777 urodziny, licząc od pierwszej udokumentowanej informacji z 4 maja 1243 roku w Kodeksie Dyplomatycznym Wielkopolskim. Kodeks podaje nazwę naszej wioski i jej przetłumaczenie Chemelino = Imielno. Występuje tam również nazwa którą podaje Tadeusz Panowicz Ielemno - pierwszą informację o Imielnie i Imielenku zapisaną także w  Liber Beneficiorum Archidiecesis Gnensensis Jana Łaskiego.

Poniżej znajduje się fragment tekstu który nas najbardziej interesuje - wpis w elektronicznej wersji Kodeksu Dyplomatycznego Wielkopolskiego:

KODEKS DYPLOMATYCZNY WIELKOPOLSKI:

Dokument Nr 238
Premisl dux Polonie 1243 Mai. 4, in ecclesia hospitalis in Gnezna; tradit una cum fratre suo duce Boleslao hospitale in Gniezno, amplissime bonis dotatum, sub regimen sancti Sepulchri domus Miechoviensis.
Poznań. Königl. Staats Arch. Fascicul. Mączniki, B. IV. (Kopia z XVIII w. sporządzona z oryginału opatrzonego pieczęcią) - Nakielski, Miechovia.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Cunctis liquet mortalibus qua volubilitate temporum iagtantur, quod longi tractus temporis pariunt antiquitatem, antiquitas oblivionem, oblivio vero rerum actarum exinanicionem; quam ob rem necesse est ut res digna memorie scripto debeat commendari, quo canescens antiquitas crebrius valeat renovari. Ego igitur Premisl Dei gracia dux Polonie cum fratre meo minori Bolezlao et cum dilecta matre nostra domina Hadwiga notum facimus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus, quod ad honorem Dei, in memoriam et remedium animarum nostrarum, consencientibus venerabili patre nostro domino Fulcone archiepiscopo Gneznensi et suo Capitulo, consilio quoque baronum nostrorum, dedimus hospitale nostrum Gneznense sancto Sepulcro, sub regimine et gubernacione domini Henrici prepositi domus Mechoviensis suorumque successorum iure perpetuo possidendum: cui iam dictus prepositus per virum honestum et providum, rectorem industrium, tenebitur providere, ne elemosine predicto hospitali collate negligantur vel inutiliter dispensentur. Si vero talis, quod absit, magister esset, qui nec Deo nec domui sue utilis comprobaretur, ad nostram peticionem et domini archiepiscopi nec non et Capituli sui amoveatur: si tamen canonice convictus fuerit et comprobatus, etiam alius magister idoneus a preposito domus supra nominate substituatur, qui favorem et honorem quantum Deus permiserit sciat conservare. In hospitali autem superius memorato, sicut iam diximus ob remedium animarum predecessorum successorumque nostrorum et nostrarum, cum in statum bonum fuerit restauratum, infirmi cuncti elemosinarum indigentes, non raptores, non violenti, debent pro facultate domus recreari. Aliqui eciam scolares pauperes ibidem tenebuntur confoveri in expensis, non in vestimentis, ex voluntate magistri hospitalis. Et quia peccatis nostris exigentibus, modernis in temporibus frigescente charitatis in terris igniculo, plures inveniuntur invasores domorum spiritualium quam adiutores seu defensores, nos in his que ad laicalem manum pertinent, dominus autem archiepiscopus in spiritualibus cum suo Capitulo, tanquam veri heredes volumus esse defensores. Actum anno gracie M.CC.XLIII in ecclesia predicti hospitalis in Gnezna in die beati Floriani, presentibus hiis testibus: domino Iohanne decano, Christiano custode, Andrea, Thoma, Stephano cancellario ducis, Vincencio et Petro fratre eius, Isaia et Petro canonicis Gneznensibus et pluribus aliis canonicis et vicariis, et hiis baronibus: Bogumilo, Dirsicraio, palatinis Polonie; Cecirado castellano Gneznensi, Thoma castellano Poznaniensi, Domarato iudice et aliis pluribus militibus; fratribus Predicatoribus Georgio et Petro, Artungo, quibus mediantibus hec facta dignoscuntur. Hee autem sunt ville hospitalis istius: Zdechova cum suis ascriptis, Leccovo, Chemelino, Pawlowo cum lacu nomine Prenevo, et Preseca, Cymellowo, Ugasd, taberne in Clech, et Ielemno cum pleno lacu et molendino et cum castoribus libere capiendi, Stasin eciam cum lacu nomine Cubuchowo et cum suis omnibus utilitatibus, Lozine, Conicowo, et molendinum et pomerium et unum agrum circa pomerium et circa hospitale. Hec sunt ville que excepte sunt in unam viciniam, que libere sunt: Kurrino, Preseka, Iezesani, Zdechowa, Ugasd: ita quod venatores cuiuslibet officii non recipiantur, nec canes nostros pascant, neque podwodam dent, ab omni expedicione et castrorum municione, et ab omnibus aliis exaccionibus et solucionibus eas totaliter reddimus absolutas.

Hospitale Scti Sepulcri, tak nazw. Bożogrobców. Mechoviensis, de Miechów. Zdechova, Zdziechowa. Leccovo, Lachowo. Chemelino, Imielno. Pawlowo, Pawłowo. Preseca, Przysieka. Cymellowo, Cielimowo. Ugasd, Ujazd. Clech, Kłeck. Ielemno cum pleno lacu et molendino, niegdyś pewnie osada nad rz. Wełna w pobliżu miasta Kłecko, dziś znikła. Stasin, Lozine, nie odgadnione. Conicowo, Konikowo. Kurrino, Koreczno. Iezesani, Jezierzany.

Elektroniczną wersję kodeksu można znaleźć -
Kliknij tutaj
.
Utworzono za pomocą Mozello – to najłatwiejszy sposób tworzenia witryn internetowych.

 .